147. VII. Quod Castitas conjugii existat per totalem abdicationem scortationum ex Religione; causa est quia castitas est remotio incastitatis; norma universalis est, quod quantum quis removet malum, tantum detur copia bono ut succedat; et porro, quantum odio habetur malum, tantum ametur bonum; et quoque vice versa; consequenter quod quantum abdicatur scortatio, tantum castitas conjugii intret. Quod Amor conjugialis secundum abdicationem scortationum purificetur et rectificetur, quisque ex communi perceptione, dummodo dicitur et auditur, videt, ita ante confirmationes; sed quia non omnibus est perceptio communis, interest ut id etiam per confirmationes illustretur; confirmationes sunt, quod Amor conjugialis frigeat, ut primum dividitur, ac frigescentia haec facit ut pereat, calor enim amoris incasti exstinguit illum; non enim dari possunt duo calores oppositi simul, quin unus rejiciat alterum, et illum sua potentia orbet. Quando itaque calor amoris conjugialis removet et rejicit calorem amoris scortatorii, incipit amor conjugialis amaene calescere, et ex sensu delitiarum suarum germinare et efflorescere, sicut pomarium et rosetum tempore veris, haec ex vernali temperie lucis et caloris e sole Mundi naturalis, illa autem ex vernali temperie lucis et caloris ex Sole Mundi spiritualis.