16. Circumstabant mensam Consiliarii a latere, et Consiliarii a cameris, et Moderatores, et ex jussu Principis complicabant manus, et simul susurrabant laudem votivam ad Dominum, et post hanc ex nutu Principis se super toris ad mensam reposuerunt; et dixit Princeps ad decem advenas, "discumbite etiam vos mecum, ecce ibi sedes vestrae;" et discubuerunt; et aulici prius a Principe missi ad ministrandum illis, adstabant illis a tergo; et tunc dixit illis Princeps, "sumite quisque patellam ex orbibus suis, et postea quisque scutellam ex Pyramide;" et desumserunt, et ecce illico novae patellae et scutellae loco illarum superimpositae apparebant; ac cyathi illorum ex fonte saliente e magna Pyramide vino implebantur; et comedebant et bibebant. [2] Post mediam satietatem alloquebatur Princeps decem invitatos, et dixit, "audivi quod in terra, quae sub hoc Coelo est, convocati fueritis ad aperiendum cogitationes vestras de Gaudiis coeli et inde Felicitate aeterna, et quod protuleritis illas diversimode, quisque secundum jucunda sensuum corporis sui; sed quid jucunda sensuum corporis absque jucundis animae, est anima quae jucundat illa; jucunda animae in se sunt beatitudines imperceptibiles, sed fiunt plus et plus perceptibiles, sicut descendunt in cogitationes mentis, et ab his in sensationes corporis; in cogitationibus mentis percipiuntur sicut faustitates, in sensationibus corporis sicut jucunditates, et in ipso corpore sicut voluptates; ex his et illis simul est Felicitas aeterna; at ex solis posterioribus illa Felicitas non est aeterna, sed temporaria, quae finitur et transit, et quandoque fit infelicitas. Vidistis nunc quod omnia gaudia vestra etiam sint gaudia coeli, et excellentiora quam usquam cogitare potuistis, sed usque haec non interius afficiunt animos nostros. [3] Sunt tria, quae ut unum influunt a Domino in animas nostras; haec tria ut unum, seu hoc trinum, sunt amor, sapientia, et usus; at amor et sapientia non existunt nisi idealiter, quia solum in affectione et cogitatione mentis, sed in usu realiter, quia simul in actu et opere corporis; et ubi realiter existunt, ibi etiam subsistunt; et quia amor et sapientia existunt et subsistunt in usu, est usus qui nos afficit, ac usus est fideliter, sincere et sedule obire suae functionis opera; amor usus, et inde studium in usu, continet mentem ne diffluat, et ne circumvagetur, et hauriat omnes cupiditates, quae e corpore et e mundo per sensus cum illecebris influunt, ex quibus vera Religionis et vera Moralitatis cum suis bonis dissipantur in omnes ventos; at studium mentis in usu continet et colligat illa, et disponit mentem in formam receptibilem{1} sapientiae ex veris illis; et tunc a lateribus exterminat et falsitatum et vanitatum ludibria et ludicra. Sed plura de his audietis ex sapientibus nostrae Societatis, quos post meridiem hanc mittam ad vos." His dictis surrexit Princeps, et una cum illo convivae, ac pacem dixit, et mandavit Angelo illorum ductori, ut reduceret illos in sua conclavia, et illis omnes honores civilitatis exhiberet; et quoque ut vocaret viros urbanitatis et affabilitatis, qui illos sermone de variis gaudiis hujus Societatis oblectarent. @1. Prima editio: recaeptibilem$