182. His adjicientur duo Memorabilia; Primum hoc. Post aliquot Septimanas audivi vocem e Coelo dicentem, "en iterum Conventus in Parnassio; accede, monstrabimus viam;" accessi, et cum prope eram, vidi quendam super Heliconeo cum tuba, qua annuntiavit et indixit Conventum. Et vidi ex Urbe Athenaeo et confiniis ejus ascendentes ut prius, et in medio illorum tres Novitios e Mundo; erant illi tres ex Christianis, unus Sacerdos, alter Politicus, et tertius Philosophus; hos in via vario sermone oblectabant, imprimis de Sapientibus Antiquis, quos nominabant; quaesiverunt num illos visuri sint; dixerunt quod visuri, et si vellent, salutaturi, quoniam sunt affabiles; quaesiverunt de Demosthene, Diogene et Epicuro; dixerunt, "Demosthenes non hic est, sed apud Platonem; Diogenes cum suis scholaribus sub Heliconeo commoratur, ex causa quia mundana sicut nihili reputat, et modo coelestia animo volvit; Epicurus ad occidentem in termino habitat, nec intrat ad nos, quia nos distinguimus inter affectiones bonas et affectiones malas, et dicimus affectiones bonas una esse cum sapientia, et affectiones malas esse contra sapientiam." [2] Quando ascenderunt collem Parnassium, aliqui custodes ibi apportabant aquam ex fonte ibi in schyphis chrystallinis, et dicebant, "est aqua ex fonte, de quo vetusti confabulati sunt, quod perruptus sit ab ungula Equi Pegasi, et postea consecratus novem Virginibus; at per Equum alatum Pegasum, intellexerunt Intellectum veri per quem sapientia; per ungulas pedis ejus, intellexerunt experientias per quas intelligentia naturalis; et per novem Virgines, intellexerunt cognitiones et scientias omnis generis; haec vocantur hodie Fabulae, sed fuerunt Correspondentiae, ex quibus Primaevi loquuti sunt:" comites dixerunt ad tres Advenas, "ne miremini, custodes ita loqui instructi sunt, et nos per bibere aquam ex fonte intelligimus instrui de veris, et per vera de bonis, et sic sapere." [3] Post haec intraverunt Palladium, et cum illis tres Novitii e Mundo, Sacerdos, Politicus, et Philosophus; et tunc Laureati, qui sedebant ad mensas, quaesiverunt, Quid novi e terra; et responderunt, "hoc novum est, quod quidam perhibeat se loqui cum Angelis, ac visum habere apertum in Mundum spiritualem, aeque sicut apertum habet in Mundum naturalem, et ille nova inde affert plura, inter quae sunt haec,{1} quod homo vivat homo post mortem, sicut vixit prius in Mundo; quod videat, audiat, loquatur sicut prius in Mundo; quod vestiatur et ornetur sicut prius in Mundo; quod esuriat et sitiat, edat et bibat, sicut prius in Mundo; quod delitio conjugiali fruatur sicut prius in Mundo; quod dormiat et evigilet sicut prius in Mundo; quod ibi sint terrae et lacus, montes et colles, planities et valles, fontes et fluvii, paradisi et luci; tum quod ibi sint palatia et domus, ac urbes et villae, sicut in Mundo naturali; ut et quod sint scripturae et libri, et quod sint functiones et negotiationes, tum lapides pretiosi, aurum et argentum; verbo quod ibi sint omnia et singula quae in terris, et illa in Coelis infinite perfectiora, cum sola differentia, quod omnia quae in Mundo spirituali sunt, ex origine spirituali sint, et inde spiritualia, quia sunt ex Sole ibi qui est purus amor; et quod omnia quae in Mundo naturali sunt, ex origine naturali sint, et inde naturalia et materialia, quia sunt ex Sole ibi qui est purus ignis; verbo, quod homo post mortem sit perfecte homo, imo perfectius homo quam prius in Mundo; prius enim in Mundo fuit in corpore materiali, in hoc autem est in corpore spirituali." [4] His dictis, quaesiverunt Sapientes antiqui, quid de illis cogitant in terra; dixerunt illi tres, "nos scimus quod vera sint, quia hic sumus, ac lustravimus et exploravimus omnia, quare dicemus quid de illis loquuti et ratiocinati sunt in terra:" et tunc Sacerdos dixit, quod "illi qui ex nostro ordine sunt, primum dum audiverunt illa, vocaverint visiones, dein commenta, postea quod viderit larvas, et demum haeserint, et dixerint, 'crede si vis: nos hactenus docuimus, quod homo non futurus sit in corpore post mortem, prius quam die ultimi judicii:'" et quaesiverunt, "annon aliqui Intelligentes inter illos sint, qui possunt demonstrare et convincere illos de veritate, quod homo vivat homo post mortem;" [5] dixit Sacerdos, quod sint qui demonstrant, sed non convincunt; "illi qui demonstrant, dicunt, quod contra sanam rationem sit credere, quod homo non vivat homo nisi quam die ultimi Judicii, et quod interea sit Anima absque corpore; 'quid anima, et ubi illa interea; num halitus, aut aliquid venti volitans in aere, vel ens reconditum in medio terrae, ubi est Pu ejus: num animae Adami et Evae, et omnium post illos, nunc per sex millia annorum seu sexaginta saecula adhuc volitent in universo, aut teneantur inclusae in meditullio terrae, et exspectent ultimum judicium; quid anxius et miserabilius tali exspectatione; nonne sors illorum potest comparari sorti vinctorum catenis et pedicis in carceribus; annon si talis sors homini post mortem foret, satius foret nasci asinus quam homo; numne{2} etiam contra rationem est credere, quod anima possit reindui suo corpore; estne corpus exesum a vermibus, muribus, et piscibus; ac isti novo corpori induci sceleton osseum exustum sole, vel dilapsum in pulverem; quomodo cadaverosa et putida illa colligentur, et animabus unientur.' Sed ad talia, cum audiunt, non quicquam ex ratione respondent, sed inhaerent fidei suae, inquientes, 'captamus rationem sub obedientia fidei;' ad collectionem omnium ex sepulchris die ultimi Judicii, dicunt, 'hoc Omnipotentiae opus est;' et cum nominant Omnipotentiam et Fidem, exulat ratio, et possum dicere, quod tunc sana ratio sit sicut nihil, et quibusdam sicut spectrum; imo possunt dicere ad sanam rationem, 'insanis.'" [6] His auditis dixerunt Sapientes Graeciae, "nonne illa paradoxa sicut contradictoria dissipantur a seipsis; et tamen hodie in Mundo non dissipari possunt a sana ratione; quid paradoxius credi potest quam id quod narratur de Ultimo Judicio, quod tunc Universum periturum sit, et quod tunc Stellae coeli delapsurae sint super terram, quae minor stellis est; et quod corpora hominum tunc vel cadavera, vel mumia ab hominibus exesa, vel flocci, coalitura sint cum suis animabus; nos dum fuimus in Mundo, credidimus immortalitatem animarum hominum, ex inductionibus quas ratio nobis subministravit, et quoque designavimus pro beatis loca, quae vocavimus Campos Elysios, et credidimus illas esse effigies seu species humanas, sed tenues quia spirituales." [7] Postquam haec dicta sunt, converterunt se ad alterum Advenam, qui in Mundo fuerat Politicus; hic confessus est, quod non crediderit vitam post mortem; et quod cogitaverit de novis quae audiverat de illa, quod essent figmenta et inventa; "meditans de illa dixi, quomodo possunt animae corpora esse; annon omne hominis jacet mortuum in sepulchro; estne oculus ibi; quomodo potest videre; estne auris ibi;{3} quomodo potest audire; unde illi os quo loquatur; si aliquid hominis viveret post mortem, num foret id aliud quam simile larvae; quomodo potest larva edere et bibere, et quomodo potest delitio conjugiali frui; unde ei vestes, domus, cibi, et sic porro; et larvae, quae sunt effigies aereae, apparent sicut sint, et tamen non sunt: haec et similia de vita hominum post mortem cogitavi in Mundo; at nunc cum vidi omnia, ac tetigi manibus meis omnia, convictus sum per ipsos sensus, quod sim homo sicut in Mundo, adeo ut non sciam aliud, quam quod vivam sicut vixi, cum differentia, quod ratio nunc mihi sanior sit; aliquoties puduit me cogitationum priorum." [8] Similia de se narravit Philosophus; attamen cum hac differentia, quod retulerit nova illa, quae audiverat de vita post mortem, inter opiniones et hypotheses, quas ex Antiquis et Hodiernis collegerat. His auditis obstupuerunt Sophi; et illi qui e Schola Socratica erant, dixerunt, quod ex Novis his e terris percipiant, quod interiora mentium humanarum successive occlusa sint, et quod nunc in Mundo fides falsi luceat sicut veritas, ac ingeniositas fatua sicut sapientia, et quod lux sapientiae a nostris temporibus se demiserit ab interioribus Cerebri in os sub nasum, ubi illa coram oculis apparet sicut splendor labri, ac loquela oris inde sicut sapientia. His auditis quidam ex tyronibus ibi dixit, "et quam stupidae mentes terricolarum hodie; utinam adessent discipuli Heracliti et Democriti, qui rident ad omnia, et qui flent ad omnia, et audiremus magnum risum et magnum fletum." Postquam peractus est hic conventus, dederunt tribus Novitiis e terra suae ditionis insignia, quae erant lamellae cupreae, super quibus aliqua Hieroglyphica exarata sunt, cum quibus abiverunt.{4} @1. Prima editio: haec;$ @2. Prima editio: numme$ @3. Prima editio: ibi (absque puncto)$ @4. Prima editio: abiverunt,$