Conjugial Love (Chadwick) n. 186

Previous Number Next Number See English 

186. II. Quod similiter Forma interna hominis, quae est spiritus ejus. Quod haec continue mutetur sicut status vitae hominis mutatur, est quia non datur quicquam nisi in forma, et status inducit illam; quare idem est, sive dicatur, quod status vitae hominis mutetur, sive dicatur quod forma ejus: omnes affectiones et cogitationes hominis sunt in formis, et inde ex formis, nam formae sunt subjecta illarum; affectiones et cogitationes si non forent in subjectis, quae formata sunt, darentur etiam in craniis a cerebro vacuis; quod simile foret sicut cum visu absque oculo, cum auditu absque aure, et cum gustu absque lingua; quod subjecta horum sensuum sint, et haec formae, notum est. [2] Quod continue mutetur status vitae, et inde forma apud hominem, est, quia veritas est, quam sapientes docuerunt et adhuc docent, quod non detur Idem, seu absoluta identitas duorum, minus plurium; sicut non duae facies, minus plures, hominum; simile est in successivis, quod non detur idem status vitae sequens cum praeterito; ex quo fluit, quod perpetua sit mutatio status vitae apud hominem, proinde etiam perpetua mutatio formae, imprimis Internorum ejus. At quia haec non docent aliquid de Conjugiis, sed modo parant viam ad cognitiones de illis, tum quia sunt modo scrutinia ex intellectu philosophica, quae quibusdam arduae perceptionis sunt, ideo post haec pauca transeuntur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church