Conjugial Love (Chadwick) n. 188

Previous Number Next Number See English 

188. IV. Quod apud Viros sit elevatio mentis in superiorem lucem, et quod apud Foeminas sit elevatio mentis in superiorem calorem; et quod Foemina sentiat delitias sui caloris in luce viri. Per lucem, in quam elevantur viri, intelligitur intelligentia et sapientia, quia Lux spiritualis, quae procedit e Sole Mundi spiritualis, qui in sua essentia est Amor, aequum seu unum agit cum duabus illis; et per calorem, in quem foeminae elevantur, intelligitur amor conjugialis, quia Calor spiritualis, qui procedit ab illius Mundi Sole, in sua essentia est amor, et apud foeminas amor conjungens se cum intelligentia et sapientia apud viros, qui in suo complexu vocatur Amor conjugialis, et per determinationem fit ille amor. [2] Dicitur elevatio in superiorem lucem et calorem, quia est elevatio in lucem et calorem, in quibus sunt angeli coelorum superiorum; est quoque actualis elevatio sicut a nimbo in aerem, et ex hujus regione inferiore in superiorem, et ab hac in aetherem; quare elevatio in lucem superiorem apud viros, est elevatio in intelligentiam superiorem, et ab hac in sapientiam; in quam etiam datur elevatio superior et superior; at elevatio in calorem superiorem apud foeminas, est in Amorem conjugialem castiorem et puriorem, ac jugi ad conjugiale, quod a creatione in intimis latet. [3] Elevationes illae in se spectatae, sunt aperitiones mentis; est enim Mens humana in Regiones distincta, sicut Mundus est in Regiones quoad Athmosphaeras, quarum infima est aquea, superior est aerea, adhuc superior est aetherea, supra quam etiam datur suprema; in similes regiones elevatur Mens hominis, sicut haec aperitur, apud viros per sapientiam, et apud foeminas per amorem vere conjugialem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church