190. V. Quod Status vitae alii sint viris et foeminis ante conjugium; et alii post conjugium. Ante conjugium apud utrumque sunt duo Status, unus ante inclinationem ad conjugium, alter post illam; hujus et illius status mutationes, et inde formationes mentium, ordine succedaneo procedunt secundum continua incrementa illorum; sed mutationes illas hic describere non vacat, sunt enim variae et diversae in subjectis; ipsae inclinationes ad conjugium ante illud sunt modo imaginativae in mente, et fiunt plus et plus sensitivae in corpore; at status illarum post conjugium, sunt status conjunctionis et quoque prolificationis; quae quod a prioribus differant, sicut effectuationes ab intentionibus, patet.