204. Quod Proles natae ab illis, qui in Amore vere conjugiali sunt, trahant inclinationes et facultates, si filius, ad percipiendum illa quae sapientiae sunt, et si filia, ad amandum illa quae sapientia docet, est causa, quia Conjugiale boni et veri a creatione implantatum est cujusvis animae, et quoque insequentibus ab anima; nam quod Conjugiale illud impleat universum a primis ad ultima, et ab homine usque ad vermem, prius ostensum est; et quod facultas ad aperiendum inferiora mentis usque ad conjunctionem cum ejus superioribus, quae sunt in luce et calore coeli, cuivis homini a creatione indita sit, prius etiam indicatum est; inde patet, quod habilitas et facilitas ad conjungendum bonum vero, et verum bono, ita ad sapiendum, illis, qui e tali conjugio nati sunt, prae reliquis a nativitate inhaereditata{1} sit; consequenter etiam ad imbuendum illa, quae Ecclesiae et Coeli sunt; quod cum his Amor conjugialis conjunctus sit, supra pluries manifestatum est. Ex his coram ratione evidenter patet finis, propter quem Conjugia amoris vere conjugialis a Domino Creatore provisa sunt, et adhuc providentur. @1. Prima editio: inhaeridata$