Conjugial Love (Chadwick) n. 207

Previous Number Next Number See English 

207. His adjiciam Duo Memorabilia; Primum hoc. Post aliquod tempus spectavi ad urbem Athenaeum, de qua in priori Memorabili aliquid dictum est; et audivi inde clamorem insolitum; erat in illo aliquid risus, in hoc aliquid indignationis, et in hac aliquid maestitiae; at usque clamor ille non inde erat dissonus, sed consonus, quia unum non erat simul cum altero, sed unum intra alterum; in Mundo spirituali percipitur in sono distincte varietas et commixtura affectionum. Quaesivi e longinquo, "quid rei;" et dixerunt, "venit nuntius e loco, ubi advenae e Christiano Orbe primum apparent, dicens, quod a tribus ibi audiverit, quod in Mundo, unde venerunt, cum reliquis ibi crediderint, quod beatis et felicibus post mortem futura sit omnimoda requies a laboribus; et quia administrationes, officia et operae sunt labores, quod requies ab illis futura sit: et quia tres illi ab Emissario nostro nunc adducti sunt, et stant ante portam et exspectant, factus est Clamor, et ex consulto statuerunt, quod non in Palladium in Parnassio, ut priores, sed in magnum Auditorium ibi introducerentur, ut aperiant Nova sua e Christiano Orbe; et ablegati sunt aliqui, qui solenniter illos introducerent." [2] Quia eram in spiritu, et spiritibus distantiae sunt secundum status affectionum illorum; et quia tunc mihi affectio videndi et audiendi illos erat, visus mihi sum praesens ibi, et vidi introductos, et audivi loquentes. Sederunt in Auditorio Seniores seu Sapientiores ad latera, ac reliqui in medio; et ante hos erat elevatum solum; huc tres Advenae cum nuntio in solenni comitatu a minorennibus per medium Auditorii traducti sunt; et post silentium factum, salutati sunt a quodam Majorenni ibi, et quaesiti, quid Novi e terra; et dixerunt, "sunt multa Nova, sed dic quaeso de qua re;" et respondit Majorennis, quid Novi e terra de nostro Mundo et de Coelo; et responderunt, quod cum recentes in hunc Mundum venimus, audiverimus, quod ibi et in Coelo sint Administrationes, Ministeria, Functiones, Negotiationes, Studia omnium disciplinarum, et mirabiles Operae; "et tamen credidimus quod post migrationem seu translationem e Mundo naturali in hunc Spiritualem, in aeternam requiem a laboribus venturi simus; et quid functiones nisi labores:" [3] ad haec Majorennis dixit, "num per aeternam requiem a laboribus intellexistis aeternum otium, in quo continue sederetis et cubaretis, attrahentes delitias pectore, et sorbentes gaudia ore;" ad haec tres Advenae blande ridentes dixerunt, quod aliquid tale autumaverint; et tunc responsum est illis, "quid gaudia, et delitiae, et inde felicitas, commune habent cum otio; ex otio collabitur mens et non expanditur, seu mortificatur homo et non vivificatur; pone aliquem sedentem in pleno otio, remissis manibus, dejectis aut subductis oculis, et pone ut ille simul circumfundatur aura laetitiae; numne Veternus occuparet et caput et corpus ejus, ac vitalis expansio faciei concideret, et tandem ille relaxatis fibris nutaret et nutaret, usque dum caderet in terram; quid in expansione et tensione tenet totius corporis systema, quam intensio animi; et unde intensio animi, nisi ex administraturis et operis, dum fiunt ex jucundo: quare dicam vobis Novum e Coelo, quod ibi sint administrationes, ministeria, judicia majora et minora, tum artificia et operae." [4] Tres advenae, cum audiverunt, quod in Coelo essent Judicia majora et minora, dicebant, "cur illa; annon omnes in Coelo inspirantur et ducuntur a Deo, et inde sciunt quid justum et rectum; quid tunc opus judicibus;" et respondit Vir majorennis, "in hoc Mundo instruimur et discimus quid bonum et verum, tum quid justum et aequum, similiter ut in Mundo naturali, et haec discimus non immediate a Deo, sed mediate per alios; et omnis Angelus, sicut omnis homo, cogitat verum, et facit bonum sicut a se, et hoc secundum statum Angeli est mixtum, et non purum; et quoque inter Angelos dantur simplices et sapientes, et sapientes judicabunt, dum simplices ex simplicitate et ex ignorantia ambigunt de justo, aut abeunt ab illo. Sed vos, quia recentes adhuc in hoc Mundo estis, si sit beneplaciti vestri, sequimini me in Urbem nostram, et monstrabimus omnia;" [5] et exiverunt Auditorio, et aliqui ex Senioribus etiam illos comitati sunt; et primum in Bibliothecam magnam, quae secundum scientias distincta erat in Libraria minora: tres illi Advenae, visis tot libris, obstupefacti sunt, et dixerunt, "sunt etiam in hoc Mundo Libri; unde membranae et chartae, unde calami et atramentum;" ad haec dixerunt Seniores, "percipimus quod credideritis in Mundo priori, quod hic Mundus vacuus sit, quia spiritualis; et quod hoc credideritis, est quia ideam de spirituali fovistis abstractam a materiali; et abstractum a materiali apparuit vobis sicut nihilum, ita sicut vacuum; cum tamen hic est plenitudo omnium; sunt hic omnia Substantialia et non materialia, et materialia suam originem ducunt ex substantialibus; nos qui hic sumus, homines spirituales sumus quia substantiales, et non materiales; inde est, quod hic dentur omnia quae in Mundo naturali in sua perfectione, etiam libri et scripturae, et multo plura;" tres Advenae cum audiverunt nominari Substantialia, cogitaverunt quod ita sit, tam quia viderunt Libros scriptos, quam quia audiverunt dictum, quod materiae originitus sint ex substantiis. Ut adhuc de his confirmarentur, delati sunt ad domicilia scribarum, qui exscribebant exemplaria a sapientibus urbis conscripta, et inspiciebant scripturas, et mirati sunt, quod tam nitidae et politae essent. [6] Post haec deducti sunt ad Musaea, Gymnasia et Collegia, et ubi erant Ludi illorum literarii, quorum aliquos vocabant Heliconidum, aliquos ludos Parnassidum, aliquos ludos Atheneidum, et aliquos ludos Virginum fontis; dicebant quod hi ita appellentur, quia Virgines significant affectiones scientiarum, et secundum affectionem scientiarum est cuivis intelligentia; Ludi ita vocati, erant exercitationes et palaestrae{1} spirituales. Postea circumducti sunt in urbe ad Moderatores, Administratores, et horum Officiarios, et per hos ad mirabiles Operas, quae ab artificibus spirituali modo fiunt. [7] Postquam haec visa sunt, iterum cum illis loquutus est Vir majorennis de Requie aeterna a laboribus, in quam veniunt beati et felices post mortem, et dixit, "Requies aeterna non est otium, quoniam ex otio est mentis, et inde totius corporis, languor, torpor, stupor et sopor, et haec sunt mors et non vita et minus vita aeterna, in qua sunt Angeli Coeli; quare requies aeterna est requies quae discutit illa, et facit ut homo vivat; et hoc non aliud est, quam tale quod elevat mentem; est itaque aliquod studium et opus, ex quo excitatur, vivificatur, et delitiatur mens; et hoc fit secundum usum, ex quo, in quo, et ad quem operatur; inde est, quod Universum Coelum spectetur a Domino ut continens usus, et quisque Angelus est Angelus secundum usum; jucundum usus fert illum sicut secunda vena navem, et facit ut in aeterna pace, et pacis requie sit; ita intelligitur Aeterna requies a laboribus. Quod Angelus sit vivus secundum studium mentis ex usu, patet manifeste ex eo, quod cuivis sit Amor conjugialis cum ejus virtute, potentia et delitiis, secundum studium genuini usus in quo est." [8] Postquam tres illi Advenae confirmati sunt, quod Aeterna requies non sit otium, sed jucundum alicujus operis quod usui est,{2} venerunt aliquae Virgines cum acupictis et netis, operibus manuum suarum, et donaverunt illis; et Virgines, cum abibant novitii illi spiritus, cecinerunt oden, qua affectionem operum usus cum amaenis ejus, melo angelico exprimebant. @1. Prima editio: palaestriae$ @2. Prima editio: est;$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church