Conjugial Love (Chadwick) n. 217

Previous Number Next Number See English 

217. VIII: Quod uxores ament vincula conjugii, modo viri ament illa. Hoc sequitur ex dictis in praecedente Articulo: accedit, quod Uxores ex insito velint uxores esse, et uxores nominari; hoc illis est nomen decoris et honoris; quare vincula conjugii amant: et quia castae uxores non nomine tenus, sed actualiter volunt uxores esse, et hoc fit per ligationem arctiorem et arctiorem cum maritis, ideo vincula conjugii ex constabilitione foederis ejus amant, et id eo plus sicut redamantur a maritis, seu quod simile est, sicut viri illa vincula amant.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church