Conjugial Love (Chadwick) n. 219

Previous Number Next Number See English 

219. X: Quod Uxores in nulla excitatione sint sicut viri; sed quod illis sit status praeparationis ad receptionem. Quod Viris sit seminatio, et inde excitatio, et quod Foeminis non haec sit quia non illa, patet; quod autem Foeminis sit status praeparationis ad receptionem, et sic ad conceptionem, ex auditis refero; qualis autem hic status foeminis est, non licet describere, et quoque solis illis notus est: num autem amor illarum, dum in illo statu sunt, sit in suo jucundo, aut in injucundo, ut quaedam dicunt, non ab illis evulgatum est; hoc solum in vulgo notum est, quod non licitum sit marito dicere uxori, quod possit et non velit, sic enim insigniter laeditur status receptionis, qui praeparatur secundum statum mariti quod possit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church