Conjugial Love (Chadwick) n. 242

Previous Number Next Number See English 

242. VII: Quod causarum internarum frigorum Tertia sit, quod alia religio sit uni, et alia alteri. Causa est, quia apud illos non potest bonum cum suo correspondente vero conjungi, uxor enim est bonum veri mariti, et hic est verum boni uxoris, ut supra ostensum est; inde non potest ex duabus animabus fieri una anima; inde scaturigo illius amoris clauditur, qua clausa venitur in conjugiale, quod infra sedet, quod est boni cum alio vero, seu veri cum alio bono quam suo, inter quae non datur amor concors; inde apud conjugem, qui in falsis religionis est, inceptat frigus, quod intenditur sicut abit in diversum ab altero. Quondam in Urbe magna pervagatus plateas fine inquirendi{1} habitationem, ac intravi domum, ubi conjuges diversae religionis commorabantur; tunc me de eo nescium alloquuti angeli, dicebant, "non possumus tecum in domo illa manere, quia conjuges ibi in discordi religione sunt;" hoc percipiebant ex disunione interna animarum illorum. @1. Prima editio: inqvirendi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church