Conjugial Love (Chadwick) n. 255

Previous Number Next Number See English 

255. XIX. Quod adulterium sit causa divortii; sunt plures causae, quae in rationali luce sunt, et usque hodie reconditae; ex rationali luce videri potest, quod Conjugia sint sancta, et quod Adulteria sint prophana; et sic quod Conjugia et Adulteria sint sibi e diametro opposita; et quod cum oppositum in oppositum agit, unum destruat alterum, usque ad ultimam scintillam vitae ejus: ita fit cum Amore conjugiali, dum uxoratus ex confirmato, et sic ex proposito, committit adulteria. Haec, apud illos, qui de Coelo et Inferno aliquid sciunt, in rationis lucem perspicuam magis veniunt; sciunt enim hi, quod Conjugia sint in coelo et e coelo, et quod Adulteria sint in inferno et ex inferno, et quod illa duo non possint conjungi, sicut Coelum non cum Inferno, et quod illico, si apud hominem conjunguntur, recedat coelum, ac intret infernum. [2] Inde nunc est quod Adulterium sit causa divortii; quare dicit Dominus, quod quicunque dimiserit uxorem, nisi propter Scortationem, et aliam duxerit, adulterium committat, Matth. XIX:9; dicit, si dimiserit, et aliam duxerit, nisi propter scortationem, adulterium committat, quia dimissio propter hanc causam, est plenaria separatio mentium, quae vocatur Divortium; at dimissiones ex suis causis reliquae, sunt Separationes, de quibus nunc supra actum est; post has si alia uxor ducitur, adulterium committitur; non autem post divortium.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church