Conjugial Love (Chadwick) n. 266

Previous Number Next Number See English 

266. Postquam haec tristia et atrocia mihi visa sunt, circumspexi, et vidi duos Angelos non procul a me stantes et colloquentes; unus amictus erat toga lanea fulgente ex flammea purpura, et tunica ex splendente bysso sub illa; alter similibus ex coccino cum cidari, cui aliqui pyropi a dextro latere inserti erant; ad hos accessi, et ex pace salutavi; et reverenter quaesivi, "cur vos hic infra estis;" et respondebant, "demisimus nos huc e Coelo ex mandato Domini ad loquendum tecum de beata sorte illorum, qui volunt dominari ex amore usuum; nos sumus cultores Domini, ego Princeps societatis, alter summus Sacerdos ibi;" et dixit Princeps, quod esset servus suae societatis, quia inserviret illi faciendo usus; et alter dixit, quod esset minister Ecclesiae ibi, quia inserviendo illis ministraret sancta ad usus animarum illorum; [2] et quod ambo in perpetuis gaudiis sint ex felicitate aeterna, quae a Domino in illis est; et quod omnia in Societate illa sint splendida et magnifica, splendida ex auro et lapidibus pretiosis, et magnifica ex palatiis et paradisis; "causa est, quia amor noster dominandi non est ex amore sui, sed ex amore usuum, et quia amor usuum est a Domino, ideo omnes usus boni in Coelis splendent et fulgent; et quia omnes in nostra Societate in hoc amore sumus, ideo athmosphaera ibi apparet aurea, ex luce ibi quae trahit ex flammeo Solis, ac flammeum Solis correspondet isti amori:" [3] his dictis apparuit etiam mihi similis sphaera circum illos, et sentitum est aromaticum ex illa, quod etiam dixi illis, et petii, ut aliquid plus adjiciant dictis de amore usus; et continuabant dicendo,{1} "dignitates, in quibus sumus, quidem ambivimus, sed propter nullum alium finem, quam ut possemus plenius facere usus, et latius extendere illos; et quoque circumfundimur honore, et acceptamus illum, non propter nos, sed propter bonum societatis; confratres enim et consocii, qui ex vulgo ibi sunt, vix sciunt aliter quam quod honores dignitatum nostrarum sint in nobis, et inde quod usus quos facimus, sint e nobis; sed nos aliter sentimus; sentimus quod honores dignitatum sint extra nos, et quod sint sicut amictus quibus investimur, sed quod usus, quos praestamus, sint ex amore illorum intra nos a Domino, et hic amor beatitudinem suam accipit ex communicatione per usus cum aliis; et ab experientia scimus, quod quantum facimus usus ex amore illorum, tantum increscat amor ille, et cum amore sapientia, ex qua fit communicatio; at quod quantum retinemus usus in nobis, et non communicamus, tantum pereat beatitudo; et tunc usus fit sicut cibus reconditus in ventriculo, et non circumsparsus nutrit corpus et ejus partes, sed manet indigestus, ex quo fit nausea: verbo, totum Coelum non est nisi quam continens usus a primis ad ultima: quid usus nisi actualis amor proximi, et quid continet coelos nisi hic amor." [4] His auditis interrogavi, "quomodo potest aliquis scire, num usus faciat ex amore sui, vel num ex amore usuum; omnis homo tam bonus quam malus facit usus, et facit usus ex quodam amore; ponatur quod in Mundo sit Societas composita ex meris diabolis, et societas composita ex meris Angelis; et opinor quod diaboli in sua societate ex igne amoris sui, et ex splendore gloriae suae, facturi sint tot usus, quot Angeli in sua; quis ergo potest scire ex quo Amore, et ex qua origine sunt usus:" [5] duo angeli ad haec responderunt, "diaboli faciunt usus propter se et propter famam, ut evehantur ad honores, aut lucrentur opes; at Angeli non faciunt usus propterea, sed propter usus ex amore illorum; homo non potest discernere illos usus, sed Dominus discernit illos; omnis qui credit in Dominum, et fugit mala ut peccata, ille facit usus ex Domino; at omnis qui non credit in Dominum, nec fugit mala ut peccata, facit usus ex se et propter se: hoc discrimen est inter usus a diabolis, et inter usus ab Angelis." Duo Angeli his dictis abiverunt, et e longinquo visi sunt vecti in curru igneo sicut Elias, et in coelum suum sublati. @1. Prima editio: dicendo;$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church