268. Post haec supervenit binos Angelos et quoque me desiderium videndi illos, qui in concupiscentia visionaria seu phantasia possessionis omnium opum ex amore mundi sunt; et percepimus quod desiderium{1} illud inspiraretur ob finem ut cognoscerentur: Domicilia illorum erant sub terra pedum nostrorum, at supra infernum; quare aspeximus nos mutuo, et diximus, "eamus;" ac visa est apertura, et ibi scala; per hanc descendimus, et dictum est, quod adeundi sint ab oriente, ne intremus in nimbum phantasiae illorum, ac inumbremur quoad intellectum, et tunc simul quoad visum; [2] et ecce visa est domus structa ex calamis, sic rimosa, stans in nimbo, qui sicut fumus continue effluxit per rimas trium parietum; intravimus, et visi sunt quinquaginta hic et quinquaginta ibi sedentes super scamnis, et aversi ab Oriente et Meridie prospiciebant ad occidentem et septentrionem; ante quemlibet erat mensa, et super mensa crumenae distentae, et circum crumenas copia nummorum aureorum; et quaerebamus, "sunt illa opes omnium Mundi;" dicebant, "non omnium Mundi, sed omnium Regni;" sonus loquelae illorum erat sibilaris, et ipsi apparebant facie rotunda, quae rutilabat sicut squama cochleae, ac pupilla oculi in plano viridi quasi fulgurabat, quod erat ex luce phantasiae: stetimus in medio illorum, et diximus, "creditis quod omnes opes Regni possideatis;" et responderunt, "possidemus;" dein quaesivimus, "quis vestrum;" dicebant, "quisque;" et quaesivimus, "quomodo quisque; estis multi;" dicebant, "quisque ex nobis scit, quod omnia ejus mea sint, non licet alicui cogitare, minus dicere, mea non sunt tua, sed licet cogitare et dicere, tua sunt mea:" nummi super Mensis apparebant sicut ex auro puro, etiam coram nobis; sed cum immisimus lucem ab oriente, erant granula auri, quae per communem unitam phantasiam ita magnifecerunt; dicebant quod oporteat quemcunque qui intrat, secum ferre aliquid auri, quod in frustula, et haec in granula secant, et per vim phantasiae unanimam in nummos grandioris formae amplificant: [3] et tunc diximus, "fuistisne nati homines rationis; unde ista fatuitas visionaria vobis est;" dixerunt, "scimus quod vanitas imaginaria sit, sed quia jucundat interiora mentis nostrae, intramus huc, et delitiamur sicut ex possessione omnium; at hic non moramur nisi per aliquot horas, quibus exactis egredimur, et toties mens sana nobis redit; sed usque oblectamentum visionarium nostrum alternis supervenit, ac facit ut per vices reintremus, et per vices egrediamur; sic alternis sapimus et insanimus. Scimus etiam{2} quod dura sors maneat illos, qui astu surripiunt aliis sua bona;" quaesivimus quae sors; dicebant, "absorbentur, ac nudi intruduntur in aliquem infernalem carcerem, ubi tenentur laborare pro veste et pro cibo, ac postea pro aliquibus obulis, quos colligunt, in quibus ponunt gaudium cordis sui; sed si malum faciunt sodalibus, dabunt partem obulorum suorum in mulctam." @1. Prima editio: desiderum$ @2. Prima editio: etam$