Conjugial Love (Chadwick) n. 273

Previous Number Next Number See English 

273. II. Quod in Mundo Spirituali omnes conjungantur secundum affectiones internas, non autem secundum externas, nisi hae unum agant cum internis; causa est, quia tunc rejectum est materiale corpus, quod omnium affectionum formas recipere et proferre potuit, ut nunc supra dictum est, et homo nudatus ab illo corpore, est in suis affectionibus internis, quas corpus ejus prius abscondidit; inde est, quod non modo ibi sentiantur homogeneitates et heterogeneitates, seu sympathiae et antipathiae, sed illae etiam appareant in faciebus, loquelis, et gestibus; quare ibi similitudines conjunguntur, et dissimilitudines separantur: haec causa est, quod universum Coelum secundum omnes varietates affectionum amoris boni et veri a Domino ordinatum sit, et ex opposito Infernum secundum omnes varietates affectionum amoris mali et falsi. [2] Quoniam Angelis et Spiritibus aeque sunt affectiones internae et externae, sicut hominibus in Mundo, et quoniam affectiones internae non possunt ibi abscondi ab externis, transparent et se manifestant, inde utraeque apud illos rediguntur in similitudinem et correspondentiam, post quam affectiones internae illorum per externas effigiantur in faciebus, percipiuntur in sonis loquelae, et quoque apparent in gestibus morum. Quod Angelis et Spiritibus sint affectiones internae et externae, est quia illis est mens et corpus, ac affectiones et inde cogitationes sunt mentis, ac sensationes et inde voluptates sunt corporis. [3] Accidit ibi saepe, quod post mortem amici conveniant, et amicitiarum suarum in Mundo priori recordentur, et tunc credant, quod amicitiae vitam ut prius consociaturi sint; sed cum in Coelo percipitur consocietas illa, quae est modo affectionum externarum, fit separatio secundum internas; et tunc e conventu illo aliqui relegantur in septentrionem, et aliqui in occidentem, et singuli ad distantias inter se, ut se nusquam videant amplius, nec cognoscant; nam in locis commorationis illorum, immutantur faciebus, quae affectionum internarum illorum fiunt effigies. Ex his patet, quod in Mundo Spirituali omnes conjungantur secundum affectiones internas, et non secundum externas, nisi hae unum agant cum internis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church