Conjugial Love (Chadwick) n. 276

Previous Number Next Number See English 

276. V: Quod tamen Matrimonia in Mundo ad finem vitae permansura sint. Hoc affertur, ut evidentius coram ratione sistatur necessitas, utilitas, et veritas, quod Amor conjugialis, ubi non genuinus est, usque affectandus sit, seu ut appareat sicut sit; aliter foret, si conjugia inita non essent pacta usque ad finem vitae, sed solubilia ex arbitrio, sicut fuerunt apud Gentem Israeliticam, quae sibi libertatem dimittendi uxores ex quacunque causa arrogavit; ut patet ex his apud Matthaeum, "Accesserunt Pharisaei, dicentes ad Jesum, 'licetne homini dimittere uxorem ex quacunque causa;' et cum Jesus respondit, quod non liceat dimittere uxorem, et aliam ducere, nisi propter scortationem, retulerunt, quod usque Moses praeceperit dare libellum repudii, et dimittere; et discipuli dixerunt, 'si sic est causa hominis cum uxore, non expedit matrimonium contrahere," XIX.3 ad 10. [2] Cum itaque foedus conjugii est foedus vitae, sequitur, quod apparentiae amoris et amicitiae inter conjuges sint necessitates. Quod Matrimonia contracta usque ad finem vitae in Mundo permansura sint, est ex Lege Divina, et quia ex hac, etiam est ex lege rationali, et inde ex Lege civili; ex Lege Divina, quod non liceat dimittere uxorem, et ducere aliam, nisi propter scortationem, ut supra; ex Lege rationali, quia fundatur super spirituali, sunt enim Lex Divina et Rationalis una Lex; ex hac et illa simul, seu per hanc ex illa, ad multum numerum videri possunt enormitates, et Societatum destructiones, et dissolutiones conjugiorum, si{1} dimissiones uxorum ex beneplacito maritorum, ante mortem; enormitates illae et destructiones societatum quoad aliquam copiam possunt in Memorabili de Origine Amoris conjugialis ex congregatis e novem Regnis ventilata, n. 103 ad 114,{2} videri; quibus plures rationes superaddere non opus est. Sed hae Causae non obstant, quin propter suas causas permittantur Separationes, de quibus supra n. 252, 253, 254; et quoque Concubinatus, de quibus in Secunda Parte. @1. Prima editio: seu$ @2. Prima editio: 115,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church