Conjugial Love (Chadwick) n. 278

Previous Number Next Number See English 

278. VII: Quod inde sit apparens amor, [aut]{1} apparens amicitia, et favor inter conjuges. Apparentes amores, amicitiae et favores inter conjuges, consequuntur ex foedere conjugiali usque ad finem vitae pacto, et ex communione conjugiali inde confoederatis inscripta, ex qua affectiones externae assimilantes internas enascuntur, ut mox supra indigitatum est; et praeterea ex causis, quae sunt utilitates et necessitates; ex quibus partim existunt affectiones externae conjunctivae, vel simulatoriae, per quas amor externus apparet sicut internus, et amicitia externa sicut interna. @1. Confer n. 271, art. VII, supra.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church