285. XIV: Quod sint propter pacem in domo. Simulationes conjugiales seu amicitiae externae propter pacem et tranquillitatem domi, sunt praecipue viris, ob naturale characteristicon illorum, quod ex intellectu agant quod agunt; ac intellectus, quia est cogitans, versat varia, quae animum reddunt inquietum, distrahunt, et turbant; quare si domi foret intranquillitas, fieret, quod vitales illorum spiritus elanguescerent, ac interior illorum vita quasi letho occumberet, et sic sanitas et mentis et corporis illorum pessumdaretur; horum periculorum et plurium aliorum timores obsiderent mentes virorum, nisi pro sedatione turbarum intellectus illorum domi apud uxores forent asyla: [2] praeterea pax et tranquillitas serenant mentes et disponunt illas ad grate recipiendum benevolentias oblatas ab uxoribus, quae omnem operam impendunt ad sedandum nubes mentium, quas perspicaciter apud maritos observant; ac illa insuper amaenant praesentias illarum; inde patet, quod simulatio amoris sicut vere conjugialis propter pacem et tranquillitatem domi sit necessitas et quoque utilitas: accedit, quod apud uxores non sint simulationes sicut apud viros, sed si instar illarum apparent, sunt realis amoris, quia natae sunt amores intellectus virorum, quare favores maritorum benigne acceptant, si non ore usque corde.