300. IV: Quod post declarationem consensus, pignora danda sint. Per pignora intelliguntur dona, quae post consensus sunt confirmationes, testificationes, primi favores, et laetitiae.{1} Quod dona illa sint Confirmationes, est quia sunt tesserae consensuum; quare dicitur, dum utrinque ad aliquid consentitur, da mihi tesseram, et de duobus, qui sposponderunt conjugium, et firmaverunt sponsiones per munera, quod sint oppignorati, ita confirmati. [2] Quod sint Testificationes, [est] quia pignora illa sunt sicut continui oculares testes mutui amoris, sunt inde etiam recordationes ejus, imprimis si sunt annuli, myrothecae, et alligamenta, quae ad conspectum appenduntur; est in illis aliqua imago repraesentativa animorum sponsi et sponsae. Quod pignora illa sint Primi favores, est quia amor conjugialis spondet sibi sempiternum favorem, cujus primitiae sunt illa dona. Quod sint amoris Laetitiae, notum est; mens enim ad conspectum illorum exhilaratur, et quia amor inest, sunt favores illi chariores et pretiosiores quibuscunque donis, est sicut corda in illis sint. [3] Quoniam pignora illa sunt stabilimenta amoris conjugialis, ideo donationes post consensus etiam apud Antiquos receptae usu fuerunt, et post acceptationes declarati sunt sponsi et sponsae. At sciendum est, quod in arbitriis sit, munera illa conferre ante actum desponsationis, vel post illum; si ante, sunt confirmationes et testificationes consensus ad desponsationem, si post illum, sunt etiam ad nuptias. @1. Prima editio: latitiae.$