308. XII: Quod conjugium a sacerdote consecrandum sit: causa est, quia conjugia in se spectata sunt spiritualia, et inde sancta; descendunt enim ex coelesti conjugio boni et veri, ac conjugialia correspondent Divino Conjugio Domini et Ecclesiae; et inde illa sunt ab Ipso Domino, et secundum statum Ecclesiae apud contrahentes: nunc quia Ecclesiasticus Ordo in terris ministrat illa quae Sacerdotii sunt apud Dominum, hoc est, quae Ipsius amoris sunt, ita quoque illa quae Benedictionis sunt, oportet, ut conjugia a Ministris Ipsius consacrentur; et quia tunc etiam sunt Capita testium, ut consensus foederis ab illis etiam audiatur, acceptetur, firmetur, et sic constabiliatur.