Conjugial Love (Chadwick) n. 31

Previous Number Next Number See English 

31. At sciendum est, quod homo post mortem, non sit homo naturalis, sed homo spiritualis, et usque quod sibi prorsus similis appareat, ac ita similis, ut non aliter sciat, quam quod adhuc in Mundo naturali sit, simili enim corpore est, simili facie, simili loquela, et similibus sensibus, quia simili affectione et cogitatione, seu simili voluntate et intellectu: est quidem actualiter non similis, quia est spiritualis, et inde homo interior; sed discrimen non illi apparet, quia non potest conferre statum suum cum priori suo naturali, hunc enim exuit, et in illo est; quare saepius audivi illos dicentes, quod non sciant aliter, quam quod in priori Mundo sint, cum solo discrimine, quod non videant amplius illos, quos in illo Mundo reliquerant, sed quod videant illos qui ex illo Mundo abiverant seu obiverant; verum causa, quod hos nunc videant, et non illos, est quia non homines naturales sunt, sed spirituales seu substantiales, ac homo spiritualis seu substantialis videt hominem spiritualem seu substantialem sicut homo naturalis seu materialis videt hominem naturalem seu materialem, sed non vicissim, propter discrimen inter substantiale et materiale, quod est sicut discrimen inter prius et posterius, ac prius quia est in se purius, non apparere potest posteriori quod in se est crassius, nec potest posterius quia est crassius apparere priori quod in se est purius, proinde non Angelus homini hujus Mundi, nec homo hujus Mundi Angelo. Quod homo post mortem sit homo spiritualis seu substantialis, est quia hic intus latuit in homine naturali seu materiali; hic fuit illi sicut indumentum, aut sicut exuviae, quibus depositis exit ille spiritualis seu substantialis, ita purior, interior et perfectior. Quod homo spiritualis usque sit perfectus homo, tametsi non apparet homini naturali, manifeste patuit a Domino viso Apostolis post resurrectionem, quod apparuerit et mox non apparuerit, et tamen fuit homo sibi similis cum visus et non visus; dixerunt etiam, quod, cum viderunt Ipsum, aperti sint oculi illorum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church