Conjugial Love (Chadwick) n. 322

Previous Number Next Number See English 

322. V: Quod alius status conjugii sit juvenis cum virgine, et alius juvenis cum vidua. Per status conjugii, intelliguntur status vitae utriusque, mariti et uxoris, post nuptias, ita in conjugio, qualis tunc est cohabitatio, num interna animarum et mentium, quae in principali idea est cohabitatio, vel num solum externa animorum, sensuum, et corporis. Status conjugii juvenis cum virgine, est ipse initialis ad genuinum conjugium, inter hos enim procedere potest amor conjugialis in suo justo ordine, qui est a primo calore ad primam facem, et deinde a primo semine apud juvenem{1} maritum, et a flore apud virginem uxorem, et sic germinare, crescere, et fructificare, ac in illa se mutuo introducere; sin aliter, juvenis non fuit juvenis, nec virgo fuit virgo, nisi in forma externa. Inter juvenem autem et viduam non datur similis initiatio a primitiis ad conjugium, nec similis progressio in conjugio, quoniam vidua plus sui arbitrii et juris est, quam virgo; quare juvenis alio visu adblanditur uxori viduae, quam uxori virgini. Sed in his datur varietas et diversitas multa, quare id commune solum memoratur. @1. Prima editio: juvenem,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church