Conjugial Love (Chadwick) n. 324

Previous Number Next Number See English 

324. VII: Quod varietates et diversitates horum conjugiorum quoad amorem et ejus attributa excedant omnem numerum. Est omnium varietas infinita, et quoque est diversitas infinita: per Varietates hic intelligitur inter illa quae unius generis, aut unius speciei sunt, tum etiam inter genera, et inter species; at per Diversitates hic intelligitur inter illa, quae in opposito sunt: idea nostra de distinctione varietatum et diversitatum, illustrari potest per hoc: Coelum angelicum, quod cohaeret ut unum, in infinita Varietate est; non datur unus ibi absolute similis alteri, non quoad animas et mentes, nec quoad{1} affectiones, perceptiones, et inde cogitationes, nec quoad inclinationes et inde intentiones, neque quoad sonos loquelae, facies, corpora, gestus, et gressus, et plura; et usque, tametsi sunt myriades myriadum, a Domino ordinati sunt et ordinantur in unam formam, in qua est plenaria{2} unanimitas et concordia; quae non dabilis esset, nisi ab Uno ducantur omnes tam varii universaliter et singulariter; illa sunt, quae per Varietates hic intelligimus. [2] At per Diversitates intelligimus opposita varietatum illarum, quae dantur in Inferno; omnes enim et singuli ibi e diametro oppositi sunt illis qui in Coelo sunt, et Infernum ex illis continetur ut unum per varietates inter se prorsus contrarias varietatibus in Coelo, ita per diversitates perpetuas. Ex his constat, quid per infinitam varietatem, et quid per infinitam diversitatem percipitur. Simile est cum Conjugiis, ut quod infinitae varietates sint apud illos qui in Amore conjugiali sunt, ac infinitae varietates inter illos qui in Amore scortatorio sunt; et inde, quod infinitae diversitates sint inter hos et illos. Ex his hoc conclusum sequitur, quod varietates et diversitates in conjugiis cujuscunque generis et speciei, sive sint juvenis et virginis, sive juvenis cum vidua, sive vidui cum virgine, sive vidui cum vidua, excedant omnem numerum; quis potest infinitatem dispescere in numeros. @1. Prima editio: quod$ @2. Prima editio: plenatia$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church