Conjugial Love (Chadwick) n. 341

Previous Number Next Number See English 

341. VIII: Quod hodie Mahumedanis permissum sit plures uxores ducere, quia non agnoscunt Dominum Jesum Christum unum cum Jehovah Patre, et sic pro Deo coeli et terrae, et inde non possunt amorem vere conjugialem recipere. Mahumedani ex Religio a Mahumede tradita, agnoscunt Jesum Christum pro Filio Dei, et Maximo Propheta, et quod a Deo Patre in Mundum missus sit ad docendum homines, non autem quod Deus Pater et Ipse unum sint, et quod Divinum et Humanum Ipsius sint una Persona, unita sicut anima et corpus, secundum{1} fidem omnium Christianorum ex Confessione Athanasiana; ideo Mahumedis consectarii non potuerunt agnoscere Dominum nostrum pro aliquo Deo ab aeterno, sed modo pro homine perfecto naturali; et quia ita opinatus est Mahumedes, et inde discipuli asseclae Ipsius ita opinantur, et quia noverunt, quod Deus unus sit, et quod Ille Deus sit Qui creavit Universum, ideo non potuerunt aliter quam praeterire Ipsum in suo cultu, et eo plus, quia etiam Mahumedem pro Maximo Propheta declarant; nec sciunt quid Dominus docuit. Ex hac causa est, quod illorum mentis interiora, quae in se sunt spiritualia, non potuerint aperiri; quae quod a Solo Domino aperiantur, videatur mox supra n. 340. [2] Quod a Domino aperiantur, cum agnoscitur pro Deo Coeli et Terrae et aditur, et apud illos qui secundum praecepta Ipsius vivunt, est genuina causa, quia alioquin non est conjunctio, et absque conjunctione{2} non est receptio: apud hominem est praesentia Domini, et conjunctio cum Ipso; adire Ipsum facit praesentiam, et vivere secundum praecepta Ipsius, facit conjunctionem; ac sola praesentia Ipsius est absque receptione, at praesentia et simul conjunctio est cum receptione. [3] De his e Mundo spirituali hoc novum referam; ibi quisque sistitur praesens ex cogitatione de illo, sed non aliquis conjungitur alteri, nisi ex affectione amoris, et affectio amoris insinuatur per facere dicta et placita ejus; hoc familiare in Mundo spirituali ducit originem ex Domino, quod ita praesens sit ac ita conjunctus. Haec dicta sunt, ut sciatur cur Mahumedanis permissum sit plures uxores ducere, et quod sit, quoniam amor vere conjugialis, qui solum est inter unum virum et unam uxorem, non dabilis fuit, quia Dominum ex Religione non agnoverunt aequalem Deo Patri, et sic pro Deo coeli et Terrae: quod amor conjugialis apud unumquemvis sit secundum statum Ecclesiae, videatur supra n. 130, et pluries in antecedentibus. @1. Prima editio: secundum,$ @2. Prima editio: conjuctione$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church