346. XI: Quod apud Polygamos non dabilis sit conjugialis castitas, puritas, et sanctitas. Hoc sequitur ex mox supra confirmatis, ac manifeste ex illis, quae in Capite de Casto et non Casto, demonstrata sunt; imprimis ex his ibi, Quod castum, purum, et sanctum, modo praedicentur de Conjugiis monogamicis, seu unius viri cum una uxore, n. 141; tum, Quod amor vere conjugialis sit ipsa castitas, et quod inde omnes delitiae amoris illius, etiam ultimae, sint castae, n. 143. 144. Et praeterea ex illis, quae in Capite de Amore vere conjugiali, adducta sunt, ut ab his ibi; Quod Amor vere conjugialis, qui est unius viri cum una uxore, ex{1} origine sua, et ex correspondentia sua, sit coelestis, spiritualis, sanctus, mundus prae omni amore,{2} n. 64. seqq. Nunc, quia castitas, puritas, et sanctitas solummodo dantur{3} in amore vere conjugiali, sequitur quod non dentur{4} nec dabilis sint{5} in amore polygamico. @1. Prima editio: en$ @2. Prima editio: omore,$ @3. Prima editio: datur$ @4. Prima editio: detur$ @5. Prima editio: sit$