Conjugial Love (Chadwick) n. 371

Previous Number Next Number See English 

371. IX. Quod Zelotypia apud illos conjuges, qui se tenere amant, sit justus dolor ex sana ratione, ne amor conjugialis dividatur, et sic pereat. Omni amori inest timor et dolor, timor ne pereat, et dolor si perit; simile inest amori conjugiali; sed timor et dolor ejus vocatur Zelus aut Zelotypia. Quod Zelus ille apud conjuges, qui se tenere amant, sit justus et ex sana ratione, est quia simul est timor pro jactura aeternae felicitatis, non modo suae sed etiam conjugis, et quia etiam est tutamen contra adulterium: quod primum attinet,{1} quod sit justus timor pro jactura aeternae felicitatis suae et conjugis, sequitur ex omnibus, quae de Amore vere conjugiali hactenus allata sunt; et ex his, quod ex illo amore sit animarum illorum beatitudo, mentium illorum faustitas, pectorum jucunditas, et corporum voluptas; et quia haec illis in aeternum manent, est timor utriusque felicitatis aeternae. Quod Zelus ille sit justum tutamen contra adulteria, patet; inde est sicut ignis contra violationem efflagrans, et contra illam se tutans. Ex his constat, quod qui tenere amat conjugem, etiam Zelotypus sit, at secundum sapientiam viri justus et sanus. @1. Prima editio: adtinet,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church