Conjugial Love (Chadwick) n. 432

Previous Number Next Number See English 

432. VIII. Quod Amor scortatorius plus et plus faciat hominem non hominem et virum non virum, et quod Amor conjugialis faciat hominem plus et plus hominem et virum. Quod Amor conjugialis faciat hominem, illustrant et confirmant omnia et singula, quae in Prima Parte de Amore et ejus sapientiae delitiis, in luce coram ratione demonstrata sunt, ut 1. Quod ille qui in Amore vere conjugiali est, plus et plus spiritualis fiat, et quo plus aliquis spiritualis est, eo plus homo est. 2. Quod plus et plus sapiens fiat, et quo plus aliquis sapiens est, eo plus est homo. 3. Quod apud illum plus et plus aperiantur interiora mentis, usque ut videat aut intuitive agnoscat Dominum, et quo plus aliquis in illo visu aut in illa agnitione est, eo plus est homo: 4. Quod plus et plus moralis et civilis fiat, quia anima spiritualis moralitati et civilitati ejus inest, et quo plus aliquis moraliter civilis est, eo plus est homo. 5. Quod etiam post mortem fiat Angelus coeli, ac Angelus est essentia et forma homo, et quoque genuinum humanum ex{1} facie ejus, ex loquela et ex moribus ejus elucescit: ex{2} his constat, quod Amor conjugialis faciat hominem plus et plus hominem. [2] Quod contrarium sit cum Adulteris, ex ipsa oppositione adulterii et conjugii, de qua in hoc Capite actum est et agitur, sequitur evictum, ut 1. Quod non spirituales sint, sed summe naturales; ac naturalis homo separatus a spirituali, est solum homo quoad intellectum, non autem quoad voluntatem; hanc immergit corpori et concupiscentiis carnis, et illis horis etiam comitatur illam intellectus; quod hic non sit nisi quam dimidius homo, ipse ex ratione intellectus sui, si elevat illam, videre potest. 2. Quod Adulteri non sapientes sint, nisi in loquelis, et quoque in gestibus, quando in consortio cum eminentibus dignitate, cum inclutis eruditione, et cum moratis sunt, at quod soli apud se insaniant, nauci pendendo Divina et sancta Ecclesiae, et conspurcando moralia vitae impudicis et incastis, in Capite de adulteriis, evincetur; quis non videt, quod tales gesticulatores, sint modo quoad externam figuram homines, et quoad internam formam non homines. 3. Quod Adulteri plus et plus non homines fiant, autopsia ex visis illis in inferno, mihi pro evidente confirmatione inservivit; sunt enim ibi daemones, qui dum apparent in luce coeli, sunt facies illorum sicut pustulae, corpora illorum sicut gibbi, loquelae illorum sunt scabrae, et gestus scenici. [3] At{3} sciendum est, quod tales sint Adulteri ex proposito et ex confirmato; non autem adulteri ex non consulto; nam sunt quatuor genera adulterorum, de quibus in Capite de adulteriis et illorum{4} gradibus; Adulteri ex proposito, sunt qui ex libidine voluntatis; Adulteri ex confirmato, sunt qui ex persuasione intellectus; Adulteri ex consulto, sunt qui ex illecebris sensuum; et Adulteri ex non consulto, sunt qui non in facultate, aut non in libertate, consulendi intellectum sunt. Duo priora Adulterorum genera sunt, qui plus et plus non homines fiunt; at duo posteriora genera fiunt homines, sicut recedunt ab erroribus illis, et postea sapiunt. @1. Prima editio: in$ @2. Prima editio: $ @3. Haec paragraphus abhinc in prima editione signis citationis inclusa est.$ @4. Prima editio: ejus $


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church