Conjugial Love (Chadwick) n. 437

Previous Number Next Number See English 

437. XII: Quod inter binas illas Sphaeras aequilibrium sit, et quod homo in illo sit. Aequilibrium inter illas est aequilibrium spirituale, quia est inter bonum et malum; ex hoc aequilibrio est homini liberum arbitrium; in hoc et per hoc homo cogitat et vult, et inde loquitur et agit sicut ex se; Rationale ejus in optione et electione est num velit recipere bonum, sive velit recipere malum, proinde sive velit rationaliter ex libero se disponere ad amorem conjugialem, sive velit rationaliter ex libero se disponere ad amorem scortatorium; si ad hunc, vertit occipitium et tergum ad Dominum; si ad illum, vertit frontispicium et pectus ad Dominum; si ad Dominum, ducitur ejus rationalitas et libertas ab Ipso; si autem retro a Domino, ducitur ejus rationalitas et libertas ab inferno.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church