445. I. Quod fornicatio sit Amoris sexus. Dicitur quod fornicatio sit amoris sexus, quia fornicatio non est amor sexus, sed est ex hoc; amor sexus est sicut fons, ex quo et amor conjugialis et amor scortatorius potest derivari, et possunt derivari per fornicationem, et possunt absque illa; nam amor sexus inest cuivis homini, et se vel exserit, vel non exserit; si ante conjugium cum foemina moecha, vocatur fornicatio; si non prius quam cum uxore, vocatur conjugium; si post conjugium cum alia muliere, vocatur adulterium; quare, ut dictum est, amor sexus est sicut fons, ex quo scaturire{1} potest tam amor castus quam amor incastus; at cum qua cautela et prudentia amor castus conjugialis procedere potest per fornicationem, et{2} ex qua imprudentia per illam procedit amor incastus seu scortatorius, in sequentibus aperietur. Quis potest hoc conclusum facere, quod qui fornicatus est, non possit magis castus esse in conjugio. @1. Prima editio: scarturire$ @2. Prima editio: at$