Conjugial Love (Chadwick) n. 448

Previous Number Next Number See English 

448. IV. Quod fornicatio sit libido, sed non libido adulterii. Quod fornicatio sit libido, sunt causae. 1. Quia prodit ex naturali homine, et in omni, quod ex illo prodit, est concupiscentia et libido, naturalis enim homo non est nisi quam concupiscentiarum et libidinum domicilium et receptaculum, omnes enim reatus a parentibus haereditati ibi resident. 2. Quia fornicator spectat vage et promiscue ad sexum, et nondum ad unam e sexu, et quamdiu in illo statu est, excitat illum libido ad agendum quod agit; sed sicut spectat ad unam, ac amat vitam suam conjungere cum ejus vita, concupiscentia fit affectio casta, ac libido fit amor humanus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church