Conjugial Love (Chadwick) n. 450

Previous Number Next Number See English 

450. V. Quod amor sexus, quin exeat in fornicationem, apud quosdam sine damnis non possit in totum coerceri. In vanum est recensere damna, quae nimia coercitio amoris sexus, apud illos, qui ex superabundantia laborant oestro, causari et operari potest; apud hos inde sunt origines quorundam morborum corporis, et aegritudinum mentis, ut conticeantur mala incognita, quae non nominanda; aliter apud illos, quibus tam parcus amor sexus est, ut nisibus ejus libidinis possint resistere; pariter apud illos, quibus in juvenescente aetate absque dispendiis fortunarum Mundi, ita primis ominibus, in legitimum consortium tori, liberum est se introducere: quoniam ita fit in coelo cum infantibus cum ad aetatem conjugialem adoleverunt, ideo nescitur ibi quid fornicatio; sed in terris non similis res est, ubi matrimonia non possunt contrahi nisi quam post exactam juventutem, quod fit pluribus intra regimina, ubi officia diu merenda sunt, et acquirendae facultates pro sustentanda domo et familia, et tunc primum digna uxor ambienda.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church