Conjugial Love (Chadwick) n. 453

Previous Number Next Number See English 

453. VIII. Quod libido fornicandi gravis sit, quantum spectat ad adulterium. Omnes illi in libidine fornicationis spectant ad adulterium, qui adulteria non credunt peccata, et de conjugiis cogitant similia quae de adulteriis, cum solo discrimine liciti et illiciti; hi quoque faciunt ex omnibus malis unum malum, et commiscent illa, sicut sordes cum edulibus cibis in una patina, et sicut quisquilias cum vinis in uno poculo, ac sic edunt et bibunt; similiter faciunt illi cum amore sexus, cum fornicatione, cum pellicatu, cum adulterio mitiori, gravi et graviori, imo cum stupro seu defloratione; accedit, quod illa omnia non modo commisceant, sed etiam immisceant conjugiis, et haec simili notione temerant; at illis, qui ne quidem haec ab illis discriminant, post consuetudines vagas cum sexu, obveniunt frigora, fastidia, et nauseae, primum pro conjuge, dein pro reliquis, et tandem pro sexu. Quod apud illos non detur propositum, intentio seu finis boni aut casti, ut exculpentur,{1} nec separatio mali a bono, seu incasti a casto, ut purificentur, quemadmodum apud illos qui a fornicatione spectant ad amorem conjugialem, et hunc praeferunt, de quibus in antecedente articulo n. 452, ex se patet. [2] Haec per hoc novum e Coelo licet confirmare; conveni plures, qui in Mundo similes aliis in externis vixerant, splendide se vestiendo, laute epulando, cum foenore sicut alii negotiando, ludos scenicos spectando, de amatoriis sicut ex libidine jocando, praeter consimilia alia, et tamen Angeli quibusdam inculpabant illa ut mala peccati, et quibusdam illa ut non mala, et hos declarabant insontes, illos autem sontes; ad interrogationem cur ita, cum tamen similia fecerunt, respondebant, quod ex proposito, intentione seu fine, omnes contemplentur, et secundum illa distinguant, et quod ideo illos, quos finis excusat et damnat, ipsi excusent et damnent, quoniam finis boni est omnibus in coelo, ac finis mali omnibus in inferno: et quod hoc, et non aliquid aliud, intelligatur per Domini verba, Ne judicate ne condemnemini, Matth. VII.1. @1. Prima editio: exculpentur;$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church