Conjugial Love (Chadwick) n. 463

Previous Number Next Number See English 

463. I.{1} Quod duo Concubinatus genera sint, quae inter se valde differunt, unum conjunctim cum uxore, et alterum sejunctim ab uxore. Quod duo genera Concubinatus sint, quae valde inter se differunt, et quod unum genus sit, succubam adjungere toro, ac conjunctim et simul cum illa et cum uxore vivere; et quod alterum genus sit, post legitimam et justam separationem ab uxore, foeminam loco ejus in consociam lecti adsciscere [patet]. [2] Quod haec duo genera Concubinatus inter se abalienata sint sicut linteum sordidum a lavato, ab illis, qui elimate et distincte intuentur res, potest videri; at ab illis qui confuse et indistincte, non potest; imo ab illis qui in amore conjugiali sunt, potest, non autem ab illis qui in amore adulterii sunt; hi in nocte sunt de cunctis derivationibus amoris sexus, illi autem in die de illis sunt: at usque illi qui in adulterio sunt, possunt derivationes illas et harum discrimina videre, non quidem in se ex se, sed ex aliis dum audiunt illa, nam similis facultas elevandi intellectum est apud adulterum, quae apud castum conjugem; sed adulter, postquam discrimina ex aliis audita{2} agnovit, usque obliterat illa, dum intellectum suum immergit spurcae suae voluptati; non enim potest castum et incastum, ac sanum et insanum, una esse, sed possunt a separato intellectu distingui. [3] Quondam a me in Mundo spirituali illi, qui adulteria non reputaverunt peccata, quaesiti sunt, num sciant unum discrimen inter fornicationem, pellicatum, duo genera concubinatus, ac inter gradus adulterii; dixerunt, quod unum sit sicut alterum; et quaesiti num etiam conjugium, ac circumspexerunt, num aliqui ex Clero adessent, et dum non, dixerunt, quod simile in se sit: aliter illi, qui in ideis cogitationis suae adulteria reputaverunt peccata; hi dixerunt, quod in interioribus ideis, quae sunt perceptionis, viderint discrimina, sed nondum studuerint illa discernere et internoscere: hoc possum asseverare, quod discrimina illa quoad sua minuta, ab angelis coeli percipiantur. Ut ergo pateat, quod duo Genera concubinatus inter se opposita dentur, unum ex quo aboletur amor conjugialis, alterum ex quo non aboletur, ideo damnabile Genus primum describetur, ac postea alterum indemne. @1. Prima editio: I (absque puncto)$ @2. Prima editio: audita,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church