Conjugial Love (Chadwick) n. 468

Previous Number Next Number See English 

468. VI. Quod causae legitimae hujus concubinatus, sint causae legitimae divortii, cum uxor nihilominus retinetur domi. Per divortium intelligitur abolitio foederis conjugialis, et inde plenaria separatio, et post hanc integra libertas ducendi aliam uxorem; totalis hujus separationis seu divortii causa unica est scortatio, secundum praeceptum Domini, Matth. XIX.9. Ad eandem etiam se referunt manifestae obscoenitates, quae solvunt pudorem, ac flagitiosis lenociniis implent et infestant domum, ex quibus impudicitia scortatoria, in quam tota mens est dissoluta, exstat. His accedit malitiosa desertio, quae involvit scortationem, ac facit uxorem moechari, et sic repudiari, Matth. V.32. Hae tres causae, quia sunt legitimae divortii, prima et tertia coram judice publico, ac media coram judice viro, sunt etiam causae legitimae concubinatus; sed quando uxor moecha retinetur domi. Quod scortatio sit unica causa divortii, est quia e diametro est opposita vitae amoris conjugialis, et hanc usque ad internecionem destruit, videatur supra n. 255.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church