Conjugial Love (Chadwick) n. 474

Previous Number Next Number See English 

474. X. Quod causae sonticae non reales, sint quae non ex justo sunt, tametsi ex apparentia justi. Hae ex causis sonticis realibus supra recensitis cognoscuntur, quae si non rite explorantur, apparere possunt ut justae, et tamen injustae sunt; sicut quod tempora abstinentiae post partus requisita sint, aegritudines transitoriae uxorum, inde et non inde dispendia prolifici, polygamiae permissae Israelitis, et similes aliae nullius valoris ex justitia; hae effinguntur a viris post contracta frigora, dum incastae libidines deprivaverunt illos amore conjugiali, ac infatuarunt illos idea similitudinis ejus cum amore scortatorio: hi, dum concubinatum intrant, ne diffamentur,{1} causas tales spurias et fallaces faciunt germanas et genuinas, ut plurimum etiam de uxore mentitas inspergunt, quae etiam secundum favorem a civibus amicis assentiuntur et occentantur. @1. Prima editio: d ffamentur,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church