Conjugial Love (Chadwick) n. 477

Previous Number Next Number See English 

477. His adjicietur hoc Memorabile. Audivi quendam Spiritum e Mundo recentem, juvenem, jactantem se ex Scortationibus, et affectantem aucupium laudis, quod vir masculus prae aliis esset; et inter jactationis insolentias etiam effudit haec; "quid tristius est quam incarcerare amorem suum, et vivere solus cum sola, et quid jucundius quam manumittere amorem; quis non delassatur ex una, et exsuscitatur ex pluribus; quid dulcius quam promiscua libertas, varietas, deflorationes, maritorum elusiones, ac hypocrises scortatoriae; numne illa quae astutiis, dolis et furtis obtinentur delectent intima mentis." [2] His auditis adstantes dicebant, "ne loquere ita; non scis ubi es, et cum quibus es; nuper huc venisti; est sub pedibus tuis Infernum, et super capite tuo Coelum; es nunc in Mundo, qui medius est inter illa duo, et vocatur Mundus Spirituum; hic adveniunt, et huc colliguntur omnes qui e Mundo decedunt, et explorantur quales sunt, ac praeparantur mali ad Infernum et boni ad Coelum; forte ex sacerdotibus in Mundo tenes adhuc, quod scortatores et meretrices dejiciantur in Infernum, et quod casti conjuges eleventur in Coelum:" ad haec Novitius ille risit, dicens, "quid Coelum et quid Infernum; estne Coelum ubi quis est liber, et estne ille liber cui licet amare quot lubet, et estne Infernum ubi quis est servus, et estne ille servus, quem oportet adhaerere uni." [3] Sed quidam Angelus e Coelo despiciens audivit illa, et abrupit sermonem, ne ulterius progrederetur ad prophanandum conjugia; et dixit illi, "ascende huc, et ad vivum monstrabo quid Coelum et quid Infernum, et quale hoc est scortatoribus confirmatis;" et monstravit viam, et ascendit; et post receptionem ducebatur primum in Hortum paradisiacum, ubi erant arbores fructus et flores, quae ex pulchritudine, amaenitate et fragrantia implebant animos delitiis vitae; quae dum vidit, admirabatur admiratione magna, sed erat tunc in visu externo, in quali fuit in Mundo, cum parilia vidit, et in hoc visu erat rationalis; in visu autem interno, in quo scortatio primas agebat, et omne punctum cogitationis occupabat, non erat rationalis; quare claudebatur visus externus, et aperiebatur visus internus; quo aperto dixit, "quid nunc video; nonne stramenta et ligna arida; et quid nunc sentio; nonne maleolentia; ubi nunc paradisiaca;" et dixit Angelus, "in propinquo sunt et adsunt, sed non apparent coram visu tuo interno, qui est scortatorius, hic enim vertit coelestia in infernalia, et non videt nisi opposita: est cuivis homini mens interna et mens externa, sic visus internus et visus externus; apud malos mens interna insanit et externa sapit, at apud bonos interna sapit, et ex hac etiam externa; et sicut mens est, ita homo in Spirituali Mundo videt objecta." [4] Post haec Angelus ex potentia sibi data occlusit ejus visum internum, et aperuit externum, et deducebat illum per portas versus meditullium habitationum, et vidit palatia magnifica ex alabastro, marmore, et vario lapide pretioso, et juxta illa porticus, et circum circa columnas superinductas et circumductas insignibus et decoribus stupendis; quae cum vidit, obstupuit, et dixit, "quid video; video magnifica in ipsa sua magnificentia, et architectonica{1} in ipsa sua arte;" at tunc Angelus iterum occlusit ejus visum externum, et aperuit internum, qui malus quia foede scortatorius erat; quo facto exclamavit dicens, "quid nunc video; ubi sum; ubi nunc palatia et magnifica; video strues, rudera et cavernosa." [5] At mox reductus est in externum, ac introductus in unum ex palatiis, et vidit decorationes portarum, fenestrarum, parietum, et tectorum, imprimis utensilium, super quibus et circum quae erant formae coelestes ex auro et lapidibus pretiosis, quae non possunt ullis vocibus describi, nec ulla arte delineari, erant enim supra ideas vocum, et supra notiones artis; his visis iterum exclamavit dicens, "haec ipsa mirifica sunt, quae oculus nusquam viderat;" at tunc aperiebatur visus ejus internus, clauso externo, ut prius, et interrogabatur quid nunc videret, et respondit, "non nisi quam macerias hic ex juncis, hic ex stramentis, et hic ex torribus." [6] Sed perductus est adhuc in statum mentis externum, et adducebantur Virgines, quae erant formositates, quia coelestis affectionis imagines, et hae voce affectionis suae suavi illum alloquebantur, et tunc ex visis et auditis mutabatur facies ejus, et ex se in sua interna, quae erant scortatoria, rediit, quae quia non sustinent aliquid amoris coelestis, et vicissim nec sustinentur ab amore coelesti, utrinque evanuerunt, virgines e conspectu viri, et vir e conspectu virginum. [7] Post haec Angelus instruxit illum, unde erant inversiones status visuum ejus, dicens, "percipio, quod in Mundo, e quo advenis, fueris duplex, alius in internis, et alius in externis; quod in externis fueris homo civilis, moralis et rationalis, at in internis non civilis, non moralis, nec rationalis, quia scortator et adulter; et tales, dum illis licet ascendere in Coelum, et ibi in externis suis tenentur, possunt videre coelestia ibi, at cum aperiuntur interna illorum, loco coelestium vident infernalia. [8] At scias, quod apud unumquemvis hic successive claudantur externa, et aperiantur interna, et sic praeparentur ad Coelum aut ad Infernum; et quia malum scortationis foedat interna mentis prae omni alio malo, non potest non ad foeda amoris tui deferri, et haec sunt in infernis, ubi cavernae putent ex stercoribus: quis non ex ratione potest scire, quod incastum et lascivum in Mundo Spirituali sit impurum et immundum, et sic quod nihil plus conspurcet et foedet hominem, et inducat illi infernale. Cave itaque ne amplius glorieris ex scortatione tua, quod in illa sis vir masculus prae aliis; praedico tibi, quod futurus sis imbecillis, usque ut vix scias ubi tuum masculum est; talis sors gloriantes ex potentia scortationis manet." His auditis descendit, et rediit in Mundum Spirituum, et ad socios priores, et cum illis modeste et caste loquutus est, sed usque non diu. @1. Prima editio: achitectonica$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church