Conjugial Love (Chadwick) n. 5

Previous Number Next Number See English 

5. His dictis, Angelus praeivit, et primum comitata est illum Cohors ex illis, qui sibi persuaserant, quod Gaudia Coelestia essent solum laetissima consortia, et suavissimae confabulationes: hos Angelus introduxit ad Caetus in Plaga Septentrionali, quibus Gaudia Coeli in Mundo priori non alia fuerant. Erat ibi spatiosa Domus in quam tales congregati sunt; in Domo erant plus quam quinquaginta Camerae, distinctae secundum varia genera Confabulationum; in his Cameris loquebantur de talibus quae viderant et audiverant in foro et in plateis: in illis loquebantur varia amabilia de sexu pulchro, interspersis facetiis, adauctis usque ad expansionem facierum omnium in consortio in risus hilaritatis: in aliis Cameris loquebantur Novellas de Aulis, de Ministeriis, de Statu politico, de variis quae e Secretis consiliis emanaverunt, una cum ratiociniis et conjecturis de eventibus; in aliis de Negotiatione; in aliis de Rebus literatis; in aliis de talibus quae sunt Prudentiae civilis, et Vitae moralis; in aliis de Ecclesiasticis et de Sectis, et sic porro: datum mihi est inspicere in illam Domum, et vidi discurrentes a Cameris in Cameras, inquirentes consortia suae affectionis et inde gaudii; et in consortiis vidi tria genera, quosdam sicut anhelos ad loquendum, quosdam cupidos ad sciscitandum, et quosdam avidos ad audiendum. [2] Erant quatuor portae Domus, una ad quamlibet plagam, et observavi quod plures solverent consortia, et properarent ad exeundum; sequutus sum quosdam ad portam Orientalem, et vidi aliquos juxta illam sedentes facie tristi, et accessi et quaesivi, cur ita tristes sederent; et responderunt, "portae hujus Domus tenentur clausae pro exituris, et nunc tertius dies est, a quo intravimus, et exegimus vitam desiderii nostri in consortiis et colloquiis, et a continuis sermocinationibus defatigati sumus in tantum, ut vix sustineamus audire sonorum murmur ex illis; quare ex{1} taedio contulimus nos ad hanc portam, et pulsavimus, sed responsum nobis est, quod portae hujus Domus non aperiantur exituris, sed intraturis; 'manete et fruimini gaudiis Coeli;' ex quibus responsis conclusimus, quod hic in aeternum permansuri simus; inde tristitia invasit mentes nostras, et nunc incipit pectus contrahi, et oboriri anxietas." [3] Tunc alloquutus est illos Angelus, et dixit, "hic status est lethus gaudiorum vestrorum, quae credidistis unice coelestia esse, cum tamen non sunt nisi quam accessoria Coelestium:" et quaesiverunt Angelum, "quid ergo est Gaudium Coeleste;" et angelus respondit haec pauca; "est jucundum faciendi aliquid quod est sibi et aliis usui; et jucundum usus trahit suam essentiam ex Amore et existentiam ex Sapientia; jucundum usus oriundum ex Amore per Sapientiam est anima et vita omnium gaudiorum Coelestium. [4] Sunt in Coelis laetissima Consortia, quae Angelorum mentes exhilarant, animos oblectant, pectora jucundant, et corpora recreant; sed haec illis sunt, postquam usus in functionibus suis et in operibus suis fecerunt;{2} ex his est anima et vita in omnibus laetitiis et oblectamentis illorum; at si illam animam seu vitam aufers, accessoria gaudia successive non fiunt gaudia, sed primum fiunt adiaphora, deinde sicut nauci, et demum tristia et anxia." His dictis aperiebatur porta, et assidentes exsiluerunt, et aufugerunt domum, quisque ad suam functionem, et ad suum opus, et refocillati sunt. @1. Prima editio: en$ @2. Prima editio: fecerant; (sed videatur VCR 734:3)$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church