Conjugial Love (Chadwick) n. 51

Previous Number Next Number See English 

51. VII: Quod Conjuges inter se fruantur consortiis similibus, quibus in Mundo, sed jucundioribus et beatioribus; verum absque prolificatione, pro qua seu loco ejus est illis prolificatio spiritualis, quae est Amoris et Sapientiae. Quod Conjuges fruantur consortiis similibus, quibus in Mundo, est quia post mortem masculus est masculus, ac foemina est foemina, et utrique inclinatio ad conjunctionem a creatione est insita; et haec inclinatio apud hominem est ejus spiritus et inde corporis, quare post mortem, cum homo fit spiritus, manet eadem inclinatio mutua; et haec non dabilis est absque similibus consortiis; homo enim est homo, ut prius, nec abest quicquam a masculo, nec quicquam a foemina, quoad formam sunt sibi similes, pariter quoad{1} affectiones et cogitationes; quid tunc aliud inde sequitur, nisi quam quod similia consortia sint; et quia Amor conjugialis est castus, purus et sanctus, quod etiam consortia plena sint; sed videantur de his plura in Memorabili n. 44. Quod Consortia tunc jucundiora et beatiora sint, est quia Amor ille, dum fit spiritus, fit interior et purior, et inde perceptibilior, et omnis jucunditas crescit secundum perceptionem, et crescit usque ut beatitudo{2} ejus in jucunditate ejus animadvertatur. @1. Prima editio: quad$ @2. Prima editio: bealitudo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church