Athanasian Creed (Harley) n. 112

Previous Number Next Number See English 

112. (1) Cur Dominus in mundum venit, et homo factus, vix aliquis novit; quare (2) dicetur: sed id solum cadit in intellectum eruditorum. Sunt successiva a Domino per caelos ad hominem, ita ad ultima. Ordo successivus non est continuus sed discretus, nempe unum ab altero, sicut in omni re in mundo. Ulteriora in ordine successivo continent in se successiva in suo ordine, qui ordo simultaneus vocatur. In hoc ordine, nempe simultaneo, omnia successiva simul sunt, formata sic ut concipere ista velitis: prima ibi interius sunt creata; et sic usque ad ultimam peripheriam: et quia in simultaneis successiva simul sunt, ideo in illis est omne robur seu omnis potentia simul. Et quia hoc ultimum non amplius fuit apud homines in mundo, nempe in veris et bonis illorum, in quibus Dominus mansionem suam habet, ideo Ipse in mundum venit, ut fieret Ultimus, et sic Primus per ultima ageret, et in ordinem redigeret omnia in caelis et in infernis; nempe ex primis per ultima: nam cum egit ex primis per ultima, egit quoque per omnia, et sic quoque [per] successiva, quae [in] ordine in ultimis erant sicut in suis primis. Haec nunc causa fuit Adventus Domini in mundum; sic etiam in suae creationis pleno fuit; et Dominus in pleno operatur quae operatur. Inde est quod Dominus in Verbo dicatur "Primus et Ultimus;" et inde est quod Verbum in littera, quia est Divinum Verum in ultimo ordinis, est sanctissimum, et quod ibi ipsum robur. Quod ita sit, prae aliis mihi notum est. Inde est quod Dominus dixit discipulis quod ossa et carnem habeat secus ac spiritus; ita quoque Dominus praesens esse potest in ultimis apud hominem, et salvare illos qui etiam in ultimis sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church