16. Quod Dominus dixerit quod "si fides sit, fiet," et hoc aliquibus in locis, erat causa, ut primum implantaretur animis eorum quod Dominus sit Deus et omnipotens; quia hoc est fundamentale omnium doctrinae ecclesiae. Cognitio praecedit apud unumquemvis; sed usque non (1) fit fides priusquam is vivit vitam fidei, quae est charitas; prius est cognitionis; nam Dominus ex cognitionibus apud hominem facit fidem.