181. Quod tota vita Domini fuerit repraesentativa, ut in ultimis esset, et sic ex primis per ultima subjugaret inferna, et omnia in ordinem (10) redigeret; in ultimis est omne robur. Inde est quod etiam per omnia passionis Ejus (1) repraesentaverit statum ecclesiae; quomodo contra Divinum, et contra vera et bona caeli et ecclesiae. Arcanum est quod spiritus non (2) videant hominem, sed solum ejus affectiones; et mali prorsus contra affectiones veri et boni sunt, et illas odio habent, et prorsus destruere conantur. Ita admisit tentationes in Se, quia simul in ultimis fuit. Ita quoque intelligendum est quod impleverit omnia Legis.