Athanasian Creed (Harley) n. 201

Previous Number Next Number See English 

201. Quod Dominus sit Deus qui unice est colendus, patet manifeste ex eo, quod inferna infensissimo odio sint contra Dominum; non ita contra Patrem, quem tum aliqua inferna dicunt Creatorem universi, ex capto habitu loquendi in mundo, et hoc absque odio: sed contra Dominum sunt inferna omnia; non volunt nec possunt nominare Illum, et (1) omnibus eorum jucundissimum est cruciare illos qui adorant Dominum, et hoc jucundum eorum est extremum. (Exemplum, Gyllenborg.) Sphaera contra Dominum ex omnibus infernis exhalit, et sphaera pro Domino ex omnibus caelis; inde (2) est aequilibrium. (Tentatum est cum Gyllenborg, (3) num possit abstinere a me cruciando pectus meum; et hoc per poenas multiplices; sed non potuit. Fassus est ille, et alii, quod hoc jucundissimum eorum esset.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church