Athanasian Creed (Harley) n. 30

Previous Number Next Number See English 

30. De Symbolo Athanasii.

Hoc prorsus concordat si modo agnoscitur unus Deus, ita ut non cogitetur de tribus Personis; et tunc si secundum id Symbolum Athanasii legitur, nec patitur ut alia idea intret, concordantia plenaria tunc fit. 1. Quod a nemine (1) negetur quod Divinum quod suscepit Humanum fuerit Ipsius Divinum, ita quod Ipse Dominus Se passus sit nasci. Inde sequitur quod hoc Divinum sit de quo legitur apud Matthaeum et apud Lucam, a quo conceptus; et quod hoc ipsum sit, et non aliud praeter illud, quod vocavit Patrem suum, nec fuit alius; secundum verba apud Matthaeum quod Josephus "non (2) tetigerit illam;" et apud Lucam, quando Maria dixit quod "non noverit virum;" et quando Josephus "comperit quod in utero haberet," et ideo vellet se divortium facere. 2. Quod Domini Divinum susceperit Humanum; et si unum Divinum est, sequitur quod ipsum Divinum, quod unum, susceperit. Nec aliquid facit idea quod Divinum quod creavit universum induerit Humanum: nam in Symbolo dicitur quod Divinum unius Personae et Divinum alterius Personae sunt prorsus aequales, his verbis:--

Sic ut Pater infinitus, aeternus, increatus, omnipotens, Deus, Dominus, item Filius; nemo enim est primus (1) aut ultimus, maximus aut minimus; sed sunt prorsus aequales. Quid tunc refert si cogitem quod Divinum Domini susceperit, sive Divinum Patris, sicut inde idea similis existit? Nam cum dicitur quod Divinum Patris induerit Humanum, idea hodie in Christiano [orbe] adversatur; cum tamen prorsus simile est, quia unum Divinum est prorsus aequale alterius. 3. Dicitur quod Dominus fuerit perfectus Deus et perfectus Homo; seu de Humano dicitur quod fuerit perfectus Homo, consistens ex rationali anima et perfecto corpore, et dein quod Homo ex natura Matris. De hac re nemo qui ex Divino ordine cuivis cognito cogitat, potest usque in fidem suam inducere; nam foret dicere quod Dominus Homo rationalis, seu perfectus Homo, ex sola Matre potest existere. (2) Num non ex Patre? Et annon vita et primum vitae ex patre, et ejus incrementa ex matre? Credere quod Dominus ex sola Matre (3) fuerit perfectus Homo, est prorsus contra omnem ordinem, et contra dictum. Annon imago patris aeque ac matris est in liberis? Ipse amor seu affectio dominans patris in nepotibus et in familiis clare exstat: verbo, erit pater et mater, ut homo perfectus homo. (4) Quid tunc credendum quod perfectus Homo fuerit ex Matre Annon inde sequitur quod Divinum Domino fuerit ex conceptione, sicut anima est cuivis homini? 5. Hoc pervisum ab Athanasio, (5) quando dicit quod Deus et Homo sint unus Christus, et non duo sed unita Persona, sicut anima et corpus. Ex his patet quod secundum fidem nostram symbolicam Divinum et Humanum in Domino simul in una Persona sint, et non Divinum extra Humanum, ut multi in idea cogitationis suae delirant. 6. Immo, et dicitur quod non binae naturae commixtae fuerint, sed quod Divinum receperit ad se Humanum. Anima et corpus apud unumquemvis hominem nec commixta sunt; sed apud unumquemvis anima induit se corpore, et sic ad se recipit id quod humanum vocatur; in hoc quoque (1) quadrant. 7. Et cum Divinum recipit ad Se Humanum, et Se unit sicut anima et corpus, sic ut sit una unita Persona, tunc quoque Humanum fit particeps Divini, nempe per unitionem: inde quoque constare potest quod Humanum (2) etiam sit Divinum. 8. Hoc quoque confirmatur in Verbo; ut in Veteri Testamento, quod "Filius" natus sit cui nomen "Deus," "Pater aeternitatis;" cujus nomen "Deus nobiscum;" cujus nomen "Jehovah, Justitia nostra." Haec de Humano Domini, nam dicitur quod ita vocabitur "Filius" [Esai. ix. 5 (B. A. 6) ]; et quoque alibi, ut praecipue in Apocalypsi, ubi talia dicuntur de "Filio hominis," per quod nomen etiam Divinum Humanum Domini intelligitur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church