Athanasian Creed (Harley) n. 36

Previous Number Next Number See English 

36. Hoc quoque deduci potest ex Athanasii Symbolo; et explicetur, (1.) Quod sicut unus et alter infinitus, aeternus, increatus, omnipotens, Deus et Dominus, sed usque non tres infiniti sed unus; hoc tunc comprehendi potest. (2.) Quod sit unus Deus; et non opus dicere cum Athanasio [quod] tametsi unaquaevis Persona Deus, usque secundum Christianam fidem dicendus sit unus Deus ;ex quo apparet quasi dixerit quod tametsi sint tres Dii, usque dicere non (1) potuerit [quam] unum Deum. (3.) Tum quod nemo sit maximus et minimus, primus et ultimus, sed prorsus aequales; hoc quoque comprehendi potest. (4.) Et quoque quod non duo sint, sed unus Christus; et quod Divinum et Humanum Domini sit una Persona. (5.) Quod non (2) commixta, sed quod Divinum susceperit Humanum ad Se. (6.) Quod unum sint sicut anima et corpus. (7.) Et quod tunc sciatur quod Dominus rationali anima et perfecto corpore praeditus sit, non ex Matre sola, sed ex Patre et Matre; (3) hoc quoque tunc comprehendatur. (8.) Tum quoque comprehendi possunt omnia in Verbo de Domino: --ut quod Pater et Ipse unum sint; quod Pater in Ipso et Ipse in Patre; et plura alia loca. (9.) Modo intelligatur quod Divinum susceperit ad Se Humanum successive dum fuit in mundo (de quo in suo loco).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church