42. Quod Humanum Domini sit aequale Divino Ipsius; apud Johannem, "Judaei quaerebant Jesum [interficere],..quia Patrem suum dicebat Deum, aequalem Se Ipsum (3) faciens Deo. Jesus dicit, Amen dico vobis,..quaecunque Pater fecerit, haec (4) etiam Filius similiter facit...Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, ita etiam Filius quos vult vivificat" (cap. v. 18 ad finem). (Adde sequentia, (5) et desume ex illis quod Humanum Domini sit Divinum: Sach. iii. (6) 8; Mic. v. 1 [B. A. 2]. Sunt plura in Apocalypsi quae prius legantur; et quoque Prophetae Veteris Testamenti, et Evangelistae; et inde colligantur.)