Athanasian Creed (Harley) n. 74

Previous Number Next Number See English 

74. Quod dicatur quod una substantia seu essentia sit, cum tamen differentia specifica sit, quia attributum in specie sit plus unius quam alterius. Expende an non ita sit quando loqueris de Patre ut Creatore, de Filio ut Redemptore, de Spiritu Sancto ut Illustratore; an non cogitatio tunc attribuat uni quod non nisi quam communiter attribuit alteri. Tum expendatur num quod unum sint, seu una substantia, sit, quod opus creationis procedat ex Patre in Filium, et a Filio in Spiritum Sanctum, ita eo ordine; an non idea formari possit quod id procedat reciproce, --quod creationis opus procedat reciproce a Spiritu Sancto in Filium, et a Filio in Patrem. Hoc est contra ideam quam secum habet procedere; cum tamen, ut una substantia tribus sit, erit quoque idea de reciproca processione, quae non dabilis: alioqui sunt tres substantiae, etc.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church