Heavenly Doctrine (Tafel) n. 101

Previous Number Next Number See English 

101. Sed charitas multo latius se extendit quam ad pauperes et indigentes; charitas enim est rectum facere in omni opere, ac debitum in omni officio. Si judex justum facit propter justum, charitatem exercet; si punit sontem, et absolvit insontem, charitatem exercet, nam sic consulit concivi et consulit patriae. Sacerdos qui docet verum, et ducit ad bonum, propter verum et bonum, is charitatem exercet. Qui autem talia facit propter se et mundum, is charitatem non exercet, quia non amat proximum sed semet.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church