Heavenly Doctrine (Tafel) n. 177

Previous Number Next Number See English 

177. Nemo regenerari potest nisi sciat talia quae vitae novae, hoc est, quae vitae spiritualis sunt. Quae vitae novae sunt, seu quae vitae spiritualis, sunt vera quae credenda et bona quae facienda; illa sunt fidei, haec charitatis. Haec scire nemo potest ex se, nam homo non capit nisi quae obvia fuerunt sensibus; ex illis comparavit sibi lumen, quod lumen naturale vocatur, ex quo non aliud videt quam quae mundi sunt et quae sui, non autem quae caeli et quae Dei; haec discet ex revelatione. Ut, quod Dominus, qui ab aeterno Deus, in mundum venerit ad salvandum genus humanum; quod Ipsi omnis potestas sit in caelo et in terra; quod omne fidei et omne charitatis, ita omne verum et bonum, sit ab Ipso; quod caelum sit et quod infernum; quod homo victurus sit in aeternum, si bene egerit in caelo, si male in inferno.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church