Heavenly Doctrine (Tafel) n. 180

Previous Number Next Number See English 

180. Quid sit quod internus homo imperet et externus serviat, ac vicissim, illustretur per hoc:--Si homo ponit omne bonum in volupi, in lucro, et in fastu, ac jucundum habet in odio et vindicta, et interius in se conquirit rationes quae confirmant, tunc externus homo imperat ac internus servit. Cum autem homo percipit bonum et jucundum in cogitando et volendo bene, sincere et juste et exterius in loquendo et faciendo similiter, tunc internus homo imperat et externus servit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church