214. Praeterea Sancta Cena includit et comprehendit omnem cultum Divinum institutum in Ecclesia Israelitica; holocausta enim et sacrificia, in quibus cultus illius ecclesiae principaliter constabat, una voce dicta fuerunt "panis:" inde etiam Sancta Cena est ejus complementum.
(Ex Arcanis Caelestibus.) Quia non sciri potest quid Sancta Cena involvit, nisi sciatur quid singula ibi significant, nam illa correspondent spiritualibus, ideo afferendum est quid significat "corpus" et "caro," quid "panis," quid "vinum," quid "edere" et "bibere;" tum de sacrificiis, in quibus cultus Ecclesiae Israeliticae praecipue constabat, quod illa dicta fuerint "panis."